- PILAMALLEUS
- PILAMALLEUSgenus exercitationis haudtta pridem in Italia, in regno Neapolitano, inventum, unde in Europae universas pene regiones transiit. In co primo hbrachia et dorsum exercentur, quando malleis ligneis Pilam ligneam quam longissime expellere conantur: Dein ex ambulatione, quae hoc exercitium perpetuo comitatur, ea fere commoda hauriuntur, quae ambulantes homines percipiunt, ut his rationibus, licet antiquum non sit, inter Gymnasticas exercitationes minime contemni mereatur. Quamquam aliquis Antiquos etiam hôc ludi genere non omnino caruisse forsitan contendat, cum apud Avicennam, inter coetera exercitamenta, unum nominetur, quod virgis retortis dictis alsulegian, cum pila magna, aut parva lignea efficiebatur, quas conditiones apprime Pilamalleo convenire, nemo nn videt. Interim a Trocho Veterum multum diversum est. Vide Hier. Mercurialem, de Arte Gymn. l. 3. c. 9. sub finem. Coeterum, quod ex magnis sit ac vehementibus exercitationibus, facile est, et a labore, qui in ipso sustinetur, et ab eius natura conicere. A labore, quoniam sudor, defatigatio, rubor faciei, spirationis magnitudo, ut plurimum in exercentibus oboriuntur; Ex natura verô eius, quia cum et deambulatio fere continua ac reflexa, et brachiorum iactatio, dorsive totius obnixio quaedam adhibeantur, indubitatam fidem faciunt, nequaquam absque violentia, aut magnitudine huiuscemodi exercitationem consistere: et idcirco probabile fit, ipsam calorem nativum augere, excrementa evacuare, somnos profundos generare, et concoquendis cibis, atque crudis humoribus multum conferre. At caput ab eadem repleri certum, quando Galenus id vitii magnis exercitationibus adscribendum iudicavit. Particulares ieus effectus quod attinet, videtur praecipue brachia atque dorsum exercere, secundo crura: et propterea illis omnibus congruere, qui membra ista confirmare student, quique multitudinem ciborum perbelle conficere, sucos utiles per universum corpus distribuere, et superfluitatem, tam per sudorem, quam per secretam difflationem, exinanire contendunt. At valetudinariis ac debilibus, illis item quibus capita male affecta sunt, autaliquô pactô imbecillia, minime conducit. Etiam qui dorsô non admodum valent, quique renes calidos urinasque acres habent, ex talibus motibus summopere offenduntur, sicut quoque exercitatio haec nocet, ubi partes inferiores inflammationem aut tumorem aliquem pati solent, etc. Vide plura paud Eundem, Op. eôd. l. 6. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.